- BLANDUS et languidus color
- BLANDUS et languidus colorvegeto et austero opponitur, apud Plinium, l. 37. c. 7. ubi de Sandaresis gemmis, in quibus feminas bland orem habere flammam dicit, cum mares austeri sint vegetique. Metaphora a saporibus ducta; austerus enim in gustu sapor blando et leni opponitur. Salmas. ad Solin. p. 200. et 345.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.